| <style> |
| div { line-height:10px; font-size:20px } |
| </style> |
| <div> |
| L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et |
| corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689 |
| caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem |
| rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae |
| opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos |
| inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c. |
| petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia |
| parum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum |
| C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone |
| C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus maxime |
| Ciceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque sociorum |
| consilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, qui |
| particeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem ista mala |
| consilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius iam |
| agitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules, ne quid |
| res publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina spe |
| consulatus, quem in proximum annum petebat, excideret, designarenturque |
| D. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L. Catilina, qui iam ante |
| per Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres L. Sullae milites, |
| concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium, qui Faesulas, in urbem |
| Etruriae munitam, manum armatorum coegerat, proficisci constituit et |
| bellum patriae inferre convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id. |
| Novembres erat, sociis in domum M. Porci Laecae consilium, quod ceperat, |
| aperuit. Qua in congregatione nocturna duo equites Romani Ciceronem |
| consulem illa ipsa nocte ante lucem, cum sicut salutaturi eius domum |
| intrassent, interficiendum receperunt. M. Cicero vitatis insidiis proximo |
| die, qui fuit a. d. VI Id. Novembres, dispositis praesidiis senatum in |
| templum Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandi |
| causa venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinam |
| vehementissime invehens habuit. |
| Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam |
| furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit |
| audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, |
| nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus |
| habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua |
| consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri |
| coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, |
| ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum |
| ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul |
| videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit |
| publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum |
| quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, |
| si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu |
| consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos |
| [omnes iam diu] machinaris. An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex |
| maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae |
| privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare |
| cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod |
| C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. |
| Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes |
| acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem |
| coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, |
| non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, |
| dico aperte, consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius |
| consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla |
| intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones |
| C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis |
| M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio |
| consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. Saturninum |
| tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena |
| remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem |
| horum auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum |
| inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto |
| confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad |
| deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me |
| esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum |
| videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in |
| Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in |
| dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque |
| hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam |
| cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, |
| comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non |
| potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse |
| dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de |
| causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo |
| tam inprobus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non |
| iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere |
| audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis et firmis |
| praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum |
| te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, |
| speculabuntur atque custodient. |
| Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox |
| tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere |
| voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta |
| iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. |
| Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia; quae iam |
| mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris |
| dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem |
| VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum |
| tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque |
| incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego |
| idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas |
| Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi |
| quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari |
| potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum |
| commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum |
| nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? Quid? |
| cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu |
| esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, |
| custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil |
| cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. |
| Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me |
| vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te |
| priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae |
| domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. |
| Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic |
| in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. O di inmortales! ubinam gentium |
| sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in |
| nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo |
| gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis |
| atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et de |
| re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum |
| voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti |
| partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, |
| quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad |
| incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse |
| etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui |
| te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo |
| lectulo interfecturos [esse] pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam |
| coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque |
| firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi |
| venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos |
| esse praedixeram. |
| </div> |